Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.6.5 Liv. 8.6.14 (English) >>Liv. 8.7.7

8.6.11hos ubi nocturnos uisus inter se consules contulerunt, placuit auerruncandae deum irae uictimas caedi; simul ut, si extis eadem quae somnio uisa fuerant portenderentur, alter uter consulum fata impleret.

8.6.12ubi responsa haruspicum insidenti iam animo tacitae religioni congruerunt, tum adhibitis legatis tribunisque et imperiis deum propalam expositis, ne mors uoluntaria consulis exercitum in acie terreret,

8.6.13comparant inter se ut, ab utra parte cedere Romanus exercitus coepisset, inde se consul deuoueret pro populo Romano Quiritibusque.

8.6.14agitatum etiam in consilio est ut, si quando unquam seuero ullum imperio bellum administratum esset, tunc uti disciplina militaris ad priscos redigeretur mores.

8.6.15curam acuebat quod aduersus Latinos bellandum erat, lingua, moribus, armorum genere, institutis ante omnia militaribus congruentes: milites militibus, centurionibus centuriones, tribuni tribunis compares collegaeque iisdem <in> praesidiis, saepe iisdem manipulis permixti fuerant.

8.6.16per haec ne quo errore milites caperentur, edicunt consules ne quis extra ordinem in hostem pugnaret.

ch. 7 8.7.1 forte inter ceteros turmarum praefectos qui exploratum in omnes partes dimissi erant, T. Manlius consulis filius super castra hostium cum suis turmalibus euasit, ita ut uix teli iactu ab statione proxima abesset.

8.7.2ibi Tusculani erant equites; praeerat Geminus Maecius, uir cum genere inter suos tum factis clarus.

8.7.3is ubi Romanos equites insignemque inter eos praecedentem consulis filiumnam omnes inter se,



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.6.5 Liv. 8.6.14 (English) >>Liv. 8.7.7

Powered by PhiloLogic