Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.5.8 Liv. 8.6.7 (English) >>Liv. 8.6.15

8.6.3exanimatum auctores quoniam non omnes sunt, mihi quoque in incerto relictum sit, sicut inter foederum ruptorum testationem ingenti fragore caeli procellam effusam; nam et uera esse et apte ad repraesentandam iram deum ficta possunt.

8.6.4Torquatus missus ab senatu ad dimittendos legatos, cum iacentem Annium uidisset, exclamat, ita ut populo patribusque audita uox pariter sit: 'bene habet; di pium mouere bellum.

8.6.5est caeleste numen; es, magne Iuppiter; haud frustra te patrem deum hominum hac sede sacrauimus.

8.6.6quid cessatis, Quirites uosque patres conscripti, arma capere deis ducibus? sic stratas legiones Latinorum dabo, quemadmodum legatum

8.6.7iacentem uidetis.' adsensu populi excepta uox consulis tantum ardoris animis fecit ut legatos proficiscentes cura magistratuum magis, qui iussu consulis prosequebantur, quam ius gentium ab ira impetuque hominum tegeret.

8.6.8consensit et senatus bellum; consulesque duobus scriptis exercitibus per Marsos Paelignosque profecti adiuncto Samnitium exercitu ad Capuam, quo iam Latini sociique conuenerant, castra locant.

8.6.9ibi in quiete utrique consuli eadem dicitur uisa species uiri maioris quam pro humano habitu augustiorisque, dicentis ex una acie imperatorem,

8.6.10ex altera exercitum Deis Manibus Matrique Terrae deberi; utrius exercitus imperator legiones hostium superque eas se deuouisset, eius populi partisque uictoriam fore.

8.6.11hos ubi nocturnos uisus inter se consules contulerunt, placuit auerruncandae deum irae uictimas caedi; simul ut, si extis eadem quae somnio uisa fuerant portenderentur, alter uter consulum fata impleret.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.5.8 Liv. 8.6.7 (English) >>Liv. 8.6.15

Powered by PhiloLogic