Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.7.5 | Liv. 8.7.13 (English) | >>Liv. 8.8.1 |
8.7.10circumactis
deinde equis , cum prior ad iterandum ictum
Manlius consurrexisset , spiculum inter aures equi fixit . ad
cuius uolneris sensum cum equus prioribus pedibus erectis
magna ui caput quateret ,
8.7.11excussit equitem , quem cuspide
parmaque innixum attollentem se ab graui casu Manlius ab
iugulo , ita ut per costas ferrum emineret , terrae adfixit ;
8.7.12spoliisque lectis ad suos reuectus cum ouante gaudio turma
in castra atque inde ad praetorium ad patrem tendit , ignarus
fati futurique , laus an poena merita esset .
ut me omnes ' inquit , 'pater , tuo sanguine ortum uere
ferrent , prouocatus equestria haec spolia capta ex hoste caeso
porto .' quod ubi audiuit consul ,
8.7.14extemplo filium auersatus
contionem classico aduocari iussit . quae ubi frequens conuenit ,
'quandoque ' inquit ,
8.7.15'tu , T . Manli , neque imperium
consulare neque maiestatem patriam ueritus , aduersus edictum
nostrum extra ordinem in hostem pugnasti et ,
8.7.16quantum
in te fuit , disciplinam militarem , qua stetit ad hanc diem
Romana res , soluisti meque in eam necessitatem adduxisti ,
ut aut rei publicae mihi aut mei [meorum ] obliuiscendum
sit ,
8.7.17nos potius nostro delicto plectemur quam res publica
tanto suo damno nostra peccata luat ; triste exemplum sed
in posterum salubre iuuentuti erimus .
me quidem cum
ingenita caritas liberum tum specimen istud uirtutis deceptum
uana imagine decoris in te mouet ;
8.7.19sed cum aut morte
tua sancienda sint consulum imperia aut impunitate in
perpetuum abroganda , nec te quidem , si quid in te nostri
sanguinis est , recusare censeam , quin disciplinam militarem
culpa tua prolapsam poena restituas —i , lictor , deliga ad
palum '.
8.7.13'
8.7.18
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.7.5 | Liv. 8.7.13 (English) | >>Liv. 8.8.1 |