Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.7.18 | Liv. 8.8.4 (English) | >>Liv. 8.8.12 |
8.8.1
fecit tamen atrocitas poenae oboedientiorem
duci militem ; et praeterquam quod custodiae uigiliaeque
et ordo stationum intentioris ubique curae erant , in ultimo
etiam certamine , cum descensum in aciem est , ea seueritas
profuit .
fuit autem ciuili maxime bello pugna similis ; adeo
nihil apud Latinos dissonum ab Romana re praeter animos
erat .
clipeis antea Romani usi sunt , dein , postquam stipendiarii
facti sunt , scuta pro clipeis fecere ; et quod antea phalanges
similes Macedonicis , hoc postea manipulatim structa acies
coepit esse :
8.8.4postremi in plures ordines instruebantur [ordo
sexagenos milites , duos centuriones , uexillarium unum
habebat ].
8.8.5prima acies hastati erant , manipuli quindecim ,
distantes inter se modicum spatium ; manipulus leues uicenos
milites , aliam turbam scutatorum habebat ; leues autem ,
qui hastam tantum gaesaque gererent , uocabantur .
haec
prima frons in acie florem iuuenum pubescentium ad militiam
habebat . robustior inde aetas totidem manipulorum , quibus
principibus est nomen , hos sequebantur , scutati omnes ,
insignibus maxime armis .
hoc triginta manipulorum agmen
antepilanos appellabant , quia sub signis iam alii quindecim
ordines locabantur , ex quibus ordo unusquisque tres partes
habebat —earum unam quamque primam pilum uocabant .
tribus ex uexillis constabat ordo ; sexagenos milites ,
duos centuriones , uexillarium unum habebat uexillum ;
centum octoginta sex homines erant . primum uexillum
triarios ducebat , ueteranum militem spectatae uirtutis , secundum
rorarios , minus roboris aetate factisque , tertium
accensos , minimae fiduciae manum ; eo et in postremam
aciem reiciebantur .
8.8.2
8.8.3
8.8.6
8.8.7
8.8.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 8.7.18 | Liv. 8.8.4 (English) | >>Liv. 8.8.12 |