Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.9.4 Liv. 8.9.14 (English) >>Liv. 8.10.7

8.9.10conspectus ab utraque acie, aliquanto augustior humano uisu, sicut caelo missus piaculum omnis deorum irae qui pestem ab suis auersam in hostes ferret.

8.9.11ita omnis terror pauorque cum illo latus signa primo Latinorum turbauit, deinde in totam penitus aciem peruasit.

8.9.12euidentissimum id fuit quod, quacumque equo inuectus est, ibi haud secus quam pestifero sidere icti pauebant; ubi uero corruit obrutus telis, inde iam haud dubie consternatae cohortes Latinorum fugam ac uastitatem late fecerunt.

8.9.13simul et Romani exsolutis religione animis, uelut tum primum signo dato coorti pugnam integram ediderunt;

8.9.14nam et rorarii procurrerant inter antepilanos addiderantque uires hastatis ac principibus et triarii genu dextro innixi nutum consulis ad consurgendum exspectabant.

ch. 10 8.10.1 procedente deinde certamine cum aliis partibus multitudo superaret Latinorum, Manlius consul audito euentu collegae, cum, ut ius fasque erat, lacrimis non minus quam laudibus debitis prosecutus tam memorabilem mortem esset,

8.10.2paulisper addubitauit an consurgendi iam triariis tempus esset; deinde melius ratus integros eos ad ultimum discrimen seruari, accensos ab nouissima acie ante signa procedere iubet.

8.10.3qui ubi subiere, extemplo Latini, tamquam idem aduersarii fecissent, triarios suos excitauerunt; qui aliquamdiu pugna atroci cum et semet ipsi fatigassent et hastas aut praefregissent aut hebetassent, pellerent [ui] tamen hostem, debellatum iam rati peruentumque ad extremam aciem, tum consul triariis 'consurgite nunc' inquit,



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.9.4 Liv. 8.9.14 (English) >>Liv. 8.10.7

Powered by PhiloLogic