ch. 1
9.1.1
sequitur hunc annum nobilis clade Romana Caudina pax
T. Ueturio Caluino Sp. Postumio consulibus.
9.1.2Samnites eo
anno imperatorem C. Pontium Herenni filium habuerunt,
patre longe prudentissimo natum, primum ipsum bellatorem
ducemque.
9.1.3is, ubi legati qui ad dedendas res missi erant
pace infecta redierunt, 'ne nihil actum' inquit 'hac legatione
censeatis, expiatum est quidquid ex foedere rupto irarum in
nos caelestium fuit.
9.1.4satis scio, quibuscumque dis cordi fuit
subigi nos ad necessitatem dedendi res quae ab nobis ex
foedere repetitae fuerant, iis non fuisse cordi tam superbe ab
Romanis foederis expiationem spretam.
9.1.5quid enim ultra
fieri ad placandos deos mitigandosque homines potuit quam
quod nos fecimus? res hostium in praeda captas, quae
belli iure nostrae uidebantur, remisimus;
9.1.6auctores belli,
quia uiuos non potuimus, perfunctos iam fato dedidimus;
bona eorum, ne quid ex contagione noxae remaneret penes
nos, Romam portauimus.
9.1.7quid ultra tibi, Romane, quid
foederi, quid dis arbitris foederis debeo? quem tibi tuarum
irarum, quem meorum suppliciorum iudicem feram? neminem,
neque populum neque priuatum, fugio.
9.1.8quod si nihil
cum potentiore iuris humani relinquitur inopi, at ego ad
deos uindices intolerandae superbiae confugiam et precabor,
ut iras suas uertant in eos quibus non suae redditae res,
9.1.9non
alienae accumulatae satis sint; quorum saeuitiam non mors
noxiorum, non deditio exanimatorum corporum, non bona
sequentia domini deditionem exsatient, [placari nequeant]
nisi hauriendum sanguinem laniandaque uiscera nostra
praebuerimus.