Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.1.1 | Liv. 9.1.6 (English) | >>Liv. 9.2.4 |
9.1.3is , ubi legati qui ad dedendas res missi erant
pace infecta redierunt , 'ne nihil actum ' inquit 'hac legatione
censeatis , expiatum est quidquid ex foedere rupto irarum in
nos caelestium fuit .
satis scio , quibuscumque dis cordi fuit
subigi nos ad necessitatem dedendi res quae ab nobis ex
foedere repetitae fuerant , iis non fuisse cordi tam superbe ab
Romanis foederis expiationem spretam .
quid enim ultra
fieri ad placandos deos mitigandosque homines potuit quam
quod nos fecimus ? res hostium in praeda captas , quae
belli iure nostrae uidebantur , remisimus ;
9.1.6auctores belli ,
quia uiuos non potuimus , perfunctos iam fato dedidimus ;
bona eorum , ne quid ex contagione noxae remaneret penes
nos , Romam portauimus .
quid ultra tibi , Romane , quid
foederi , quid dis arbitris foederis debeo ? quem tibi tuarum
irarum , quem meorum suppliciorum iudicem feram ? neminem ,
neque populum neque priuatum , fugio .
quod si nihil
cum potentiore iuris humani relinquitur inopi , at ego ad
deos uindices intolerandae superbiae confugiam et precabor ,
ut iras suas uertant in eos quibus non suae redditae res ,
9.1.9non
alienae accumulatae satis sint ; quorum saeuitiam non mors
noxiorum , non deditio exanimatorum corporum , non bona
sequentia domini deditionem exsatient , [placari nequeant ]
nisi hauriendum sanguinem laniandaque uiscera nostra
praebuerimus .
iustum est bellum , Samnites , quibus necessarium ,
et pia arma , quibus nulla nisi in armis relinquitur
spes .
proinde , cum rerum humanarum maximum momentum
sit quam propitiis rem , quam aduersis agant dis , pro certo
habete priora bella aduersus deos magis quam homines
gessisse , hoc quod instat ducibus ipsis dis gesturos .'
9.1.4
9.1.5
9.1.7
9.1.8
9.1.10
9.1.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.1.1 | Liv. 9.1.6 (English) | >>Liv. 9.2.4 |