9.10.6in ciuitate ira odioque ardente dilectus prope omnium
uoluntariorum fuit. rescriptae ex eodem milite nouae
legiones ductusque ad Caudium exercitus.
9.10.7praegressi
fetiales ubi ad portam uenere, uestem detrahi pacis sponsoribus
iubent, manus post tergum uinciri. cum apparitor
uerecundia maiestatis Postumi laxe uinciret, 'quin tu'
inquit 'adduces lorum,
9.10.8ut iusta fiat deditio?' tum ubi in
coetum Samnitium et ad tribunal uentum Ponti est, A. Cornelius
Aruina fetialis ita uerba fecit.
9.10.9'quandoque hisce
homines iniussu populi Romani Quiritium foedus ictum iri
spoponderunt atque ob eam rem noxam nocuerunt, ob eam
rem quo populus Romanus scelere impio sit solutus hosce
9.10.10homines uobis dedo.' haec dicenti fetiali Postumius genu
femur quanta maxime poterat ui perculit et clara uoce ait
se Samnitem ciuem esse, illum legatum [fetialem] a se contra
ius gentium uiolatum; eo iustius bellum gesturos.
ch. 11
9.11.1
tum Pontius 'nec ego istam deditionem accipiam' inquit,
'nec Samnites ratam habebunt.
9.11.2quin tu, Sp. Postumi, si
deos esse censes, aut omnia inrita facis aut pacto stas?
Samniti populo omnes quos in potestate habuit aut pro iis
pax debetur.
9.11.3sed quid ego te appello, qui te captum uictori
cum qua potes fide restituis? populum Romanum appello;
quem si sponsionis ad Furculas Caudinas factae paenitet,
restituat legiones intra saltum quo saeptae fuerunt.
9.11.4nemo
quemquam deceperit; omnia pro infecto sint; recipiant
arma quae per pactionem tradiderunt; redeant in castra
sua; quidquid pridie habuerunt quam in conloquium est
uentum habeant; tum bellum et fortia consilia placeant,
tum sponsio et pax repudietur.