9.11.10ego uero istos quos dedi simulatis nec accipio nec dedi
arbitror, nec moror quo minus in ciuitatem †oblactam† sponsione
commissa iratis omnibus dis, quorum eluditur numen,
redeant.
9.11.11gerite bellum, quando Sp. Postumius modo legatum
[fetialem] genu perculit. ita di credent Samnitem
ciuem Postumium, non ciuem Romanum esse et a Samnite
legatum Romanum uiolatum; eo uobis iustum in nos factum
esse bellum.
9.11.12haec ludibria religionum non pudere in lucem
proferre et uix pueris dignas ambages senes ac consulares
fallendae fidei exquirere.
9.11.13i, lictor, deme uincla Romanis;
moratus sit nemo quo minus ubi uisum fuerit abeant.' et
illi quidem, forsitan et publica, sua certe liberata fide ab
Caudio in castra Romana inuiolati redierunt.
ch. 12
9.12.1
Samnitibus pro superba pace infestissimum cernentibus
renatum bellum omnia quae deinde euenerunt non in animis
solum sed prope in oculis esse; et sero ac nequiquam
laudare senis Ponti utraque consilia,
9.12.2inter quae se medio
lapsos uictoriae possessionem pace incerta mutasse; et
beneficii et maleficii occasione amissa pugnaturos cum eis
quos potuerint in perpetuum uel inimicos tollere uel amicos
facere.
9.12.3adeoque nullodum certamine inclinatis uiribus
post Caudinam pacem animi mutauerant, ut clariorem inter
Romanos deditio Postumium quam Pontium incruenta
uictoria inter Samnites faceret,
9.12.4et geri posse bellum Romani
pro uictoria certa haberent, Samnites simul rebellasse et
uicisse crederent Romanum.