Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.10.7 | Liv. 9.11.6 (English) | >>Liv. 9.12.1 |
9.11.3sed quid ego te appello , qui te captum uictori
cum qua potes fide restituis ? populum Romanum appello ;
quem si sponsionis ad Furculas Caudinas factae paenitet ,
restituat legiones intra saltum quo saeptae fuerunt .
nemo
quemquam deceperit ; omnia pro infecto sint ; recipiant
arma quae per pactionem tradiderunt ; redeant in castra
sua ; quidquid pridie habuerunt quam in conloquium est
uentum habeant ; tum bellum et fortia consilia placeant ,
tum sponsio et pax repudietur .
ea fortuna , iis locis quae
ante pacis mentionem habuimus geramus bellum ; nec
populus Romanus consulum sponsionem nec nos fidem
populi Romani accusemus .
nunquamne causa defiet cur
uicti pacto non stetis ? obsides Porsinnae dedistis ; furto
eos subduxistis . auro ciuitatem a Gallis redemistis ; inter
accipiendum aurum caesi sunt .
pacem nobiscum pepigistis
ut legiones uobis captas restitueremus ; eam pacem
inritam facitis . et semper aliquam fraudi speciem iuris
imponitis .
non probat populus Romanus ignominiosa pace
legiones seruatas ? pacem sibi habeat , legiones captas
uictori restituat ; hoc fide , hoc foederibus , hoc fetialibus
caerimoniis dignum erat .
ut quidem tu quod petisti per
pactionem habeas , tot ciues incolumes , ego pacem quam
hos tibi remittendo pactus sum non habeam , hoc tu ,
A . Corneli , hoc uos , fetiales , iuris gentibus dicitis ?
9.11.10ego uero istos quos dedi simulatis nec accipio nec dedi
arbitror , nec moror quo minus in ciuitatem †oblactam † sponsione
commissa iratis omnibus dis , quorum eluditur numen ,
redeant .
9.11.4
9.11.5
9.11.6
9.11.7
9.11.8
9.11.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.10.7 | Liv. 9.11.6 (English) | >>Liv. 9.12.1 |