Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.11.10 | Liv. 9.12.5 (English) | >>Liv. 9.13.2 |
9.12.2inter quae se medio
lapsos uictoriae possessionem pace incerta mutasse ; et
beneficii et maleficii occasione amissa pugnaturos cum eis
quos potuerint in perpetuum uel inimicos tollere uel amicos
facere .
adeoque nullodum certamine inclinatis uiribus
post Caudinam pacem animi mutauerant , ut clariorem inter
Romanos deditio Postumium quam Pontium incruenta
uictoria inter Samnites faceret ,
9.12.4et geri posse bellum Romani
pro uictoria certa haberent , Samnites simul rebellasse et
uicisse crederent Romanum .
inter haec Satricani ad Samnites defecerunt , et Fregellae
colonia necopinato aduentu Samnitium —fuisse et Satricanos
cum iis satis constat —nocte occupata est . timor inde
mutuus utrosque usque ad lucem quietos tenuit ;
9.12.6lux pugnae
initium fuit , quam aliquamdiu aequam —et quia pro aris ac
focis dimicabatur et quia ex tectis adiuuabat imbellis multitudo —tamen
Fregellani sustinuerunt ;
9.12.7fraus deinde rem inclinauit ,
quod uocem audiri praeconis passi sunt incolumem
abiturum qui arma posuisset . ea spes remisit a certamine
animos et passim arma iactari coepta .
pertinacior pars
armata per auersam portam erupit tutiorque eis audacia fuit
quam incautus ad credendum ceteris pauor , quos circumdatos
igni nequiquam deos fidemque inuocantes Samnites
concremauerunt .
consules inter se partiti prouincias , Papirius in Apuliam
ad Luceriam pergit , ubi equites Romani obsides ad Caudium
dati custodiebantur , Publilius in Samnio substitit aduersus
Caudinas legiones .
distendit ea res Samnitium animos ,
quod nec ad Luceriam ire , ne ab tergo instaret hostis , nec
manere , ne Luceria interim amitteretur , satis audebant .
9.12.3
9.12.5
9.12.8
9.12.9
9.12.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.11.10 | Liv. 9.12.5 (English) | >>Liv. 9.13.2 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)