Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.12.1 | Liv. 9.12.9 (English) | >>Liv. 9.13.6 |
9.12.6lux pugnae
initium fuit , quam aliquamdiu aequam —et quia pro aris ac
focis dimicabatur et quia ex tectis adiuuabat imbellis multitudo —tamen
Fregellani sustinuerunt ;
9.12.7fraus deinde rem inclinauit ,
quod uocem audiri praeconis passi sunt incolumem
abiturum qui arma posuisset . ea spes remisit a certamine
animos et passim arma iactari coepta .
pertinacior pars
armata per auersam portam erupit tutiorque eis audacia fuit
quam incautus ad credendum ceteris pauor , quos circumdatos
igni nequiquam deos fidemque inuocantes Samnites
concremauerunt .
consules inter se partiti prouincias , Papirius in Apuliam
ad Luceriam pergit , ubi equites Romani obsides ad Caudium
dati custodiebantur , Publilius in Samnio substitit aduersus
Caudinas legiones .
distendit ea res Samnitium animos ,
quod nec ad Luceriam ire , ne ab tergo instaret hostis , nec
manere , ne Luceria interim amitteretur , satis audebant .
optimum uisum est committere rem fortunae et transigere
cum Publilio certamen ; itaque in aciem copias educunt .
9.12.8
9.12.9
9.12.10
9.12.11
ch. 13
9.13.1
9.13.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.12.1 | Liv. 9.12.9 (English) | >>Liv. 9.13.6 |