9.14.11seruos liberos, puberes impubes,
homines iumentaque;
9.14.12nec ullum superfuisset animal, ni
consules receptui signum dedissent auidosque caedis milites
e castris hostium imperio ac minis expulissent.
9.14.13itaque apud
infensos ob interpellatam dulcedinem irae confestim oratio
habita est,
9.14.14ut doceretur miles minime cuiquam militum consules
odio in hostes cessisse aut cessuros; quin duces
sicut belli ita insatiabilis supplicii futuros fuisse, ni respectus
equitum sescentorum qui Luceriae obsides tenerentur
praepedisset animos,
9.14.15ne desperata uenia hostes caecos in
supplicia eorum ageret perdere prius quam perire optantes.
9.14.16laudare ea milites laetarique obuiam itum irae suae esse ac
fateri omnia patienda potius quam proderetur salus tot
principum Romanae iuuentutis.
ch. 15
9.15.1
dimissa contione consilium habitum omnibusne copiis
Luceriam premerent an altero exercitu et duce Apuli circa,
gens dubiae ad id uoluntatis, temptarentur.
9.15.2Publilius consul
ad peragrandam profectus Apuliam aliquot expeditione
una populos aut ui subegit aut condicionibus in societatem
accepit.
9.15.3Papirio quoque, qui obsessor Luceriae restiterat,
breui ad spem euentus respondit; nam insessis omnibus
uiis per quas commeatus ex Samnio subuehebantur, fame
domiti Samnites qui Luceriae in praesidio erant legatos
misere ad consulem Romanum, ut receptis equitibus qui
causa belli essent absisteret obsidione.
9.15.4iis Papirius ita
respondit debuisse eos Pontium Herenni filium, quo auctore
Romanos sub iugum misissent, consulere quid uictis patiendum
censeret;