Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.14.16 | Liv. 9.15.9 (English) | >>Liv. 9.16.5 |
9.15.6militem se cum singulis
uestimentis sub iugum missurum , ulciscentem inlatam , non
nouam inferentem ignominiam .
nihil recusatum . septem
milia militum sub iugum missa praedaque ingens Luceriae
capta , receptis omnibus signis armisque quae ad Caudium
amissa erant et , quod omnia superabat gaudia , equitibus reciperatis
quos pignora pacis custodiendos Luceriam Samnites
dederant .
haud ferme alia mutatione subita rerum clarior
uictoria populi Romani est , si quidem etiam , quod quibusdam
in annalibus inuenio , Pontius Herenni filius , Samnitium
imperator , ut expiaret consulum ignominiam , sub iugum cum
ceteris est missus .
ceterum id minus miror obscurum esse de hostium duce
dedito missoque ; id magis mirabile est ambigi Luciusne
Cornelius dictator cum L . Papirio Cursore magistro equitum
9.15.10eas res ad Caudium atque inde Luceriam gesserit ultorque
unicus Romanae ignominiae haud sciam an iustissimo
triumpho ad eam aetatem secundum Furium Camillum
triumphauerit an consulum —Papirique praecipuum —id
decus sit .
sequitur hunc errorem alius error Cursorne
Papirius proximis comitiis cum Q . Aulio Cerretano iterum
ob rem bene gestam Luceriae continuato magistratu consul
tertium creatus sit an L . Papirius Mugillanus et in cognomine
erratum sit .
9.15.7
9.15.8
9.15.9
9.15.11
ch. 16
9.16.1
9.16.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.14.16 | Liv. 9.15.9 (English) | >>Liv. 9.16.5 |