Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.16.4 | Liv. 9.16.13 (English) | >>Liv. 9.17.3 |
9.16.9ita duplici proditione et praesidium Samnitium insessis circa
uiam siluestribus locis necopinato oppressum est , et ab urbe
plena hostium clamor sublatus momentoque unius horae
caesus Samnis , Satricanus captus , et omnia in potestate consulis
erant ;
9.16.10qui quaestione habita quorum opera defectio
esset facta , quos sontes comperit , uirgis caesos securi percussit
praesidioque ualido imposito arma Satricanis ademit .
inde ad triumphum decessisse Romam Papirium Cursorem
scribunt , qui eo duce Luceriam receptam Samnitesque sub
iugum missos auctores sunt .
et fuit uir haud dubie dignus
omni bellica laude , non animi solum uigore sed etiam corporis
uiribus excellens .
praecipua pedum pernicitas inerat ,
quae cognomen etiam dedit ; uictoremque cursu omnium
aetatis suae fuisse ferunt [et ] seu uirium ui seu exercitatione
multa , cibi uinique eundem capacissimum ;
9.16.14nec cum ullo
asperiorem , quia ipse inuicti ad laborem corporis esset , fuisse
militiam pediti pariter equitique ;
9.16.15equites etiam aliquando
ausos ab eo petere ut sibi pro re bene gesta laxaret aliquid
laboris ;
9.16.16quibus ille 'ne nihil remissum dicatis , remitto '
inquit , 'ne utique dorsum demulceatis cum ex equis descendetis '.
et uis erat in eo uiro imperii ingens pariter in
socios ciuesque .
Praenestinus praetor per timorem segnius
ex subsidiis suos duxerat in primam aciem ; quem cum
inambulans ante tabernaculum uocari iussisset , lictorem
expedire securem iussit .
ad quam uocem exanimi stante
Praenestino , 'agedum , lictor , excide radicem hanc ' inquit
'incommodam ambulantibus ', perfusumque ultimi supplicii
metu multa dicta dimisit .
9.16.11
9.16.12
9.16.13
9.16.17
9.16.18
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.16.4 | Liv. 9.16.13 (English) | >>Liv. 9.17.3 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)