Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.16.7 | Liv. 9.16.17 (English) | >>Liv. 9.17.6 |
9.16.13praecipua pedum pernicitas inerat ,
quae cognomen etiam dedit ; uictoremque cursu omnium
aetatis suae fuisse ferunt [et ] seu uirium ui seu exercitatione
multa , cibi uinique eundem capacissimum ;
9.16.14nec cum ullo
asperiorem , quia ipse inuicti ad laborem corporis esset , fuisse
militiam pediti pariter equitique ;
9.16.15equites etiam aliquando
ausos ab eo petere ut sibi pro re bene gesta laxaret aliquid
laboris ;
9.16.16quibus ille 'ne nihil remissum dicatis , remitto '
inquit , 'ne utique dorsum demulceatis cum ex equis descendetis '.
et uis erat in eo uiro imperii ingens pariter in
socios ciuesque .
Praenestinus praetor per timorem segnius
ex subsidiis suos duxerat in primam aciem ; quem cum
inambulans ante tabernaculum uocari iussisset , lictorem
expedire securem iussit .
ad quam uocem exanimi stante
Praenestino , 'agedum , lictor , excide radicem hanc ' inquit
'incommodam ambulantibus ', perfusumque ultimi supplicii
metu multa dicta dimisit .
haud dubie illa aetate , qua
nulla uirtutum feracior fuit , nemo unus erat uir quo magis
innixa res Romana staret . quin eum parem destinant animis
magno Alexandro ducem , si arma Asia perdomita in
Europam uertisset .—
9.16.17
9.16.18
9.16.19
ch. 17
9.17.1
9.17.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.16.7 | Liv. 9.16.17 (English) | >>Liv. 9.17.6 |