Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.15.9 | Liv. 9.16.5 (English) | >>Liv. 9.16.15 |
9.16.3nam cum ad moenia Satrici admotus
esset exercitus legatisque missis ad pacem cum precibus
petendam triste responsum ab consule redditum esset ,
nisi praesidio Samnitium interfecto aut tradito ne ad se
remearent , plus ea uoce quam armis inlatis terroris colonis
iniectum .
itaque subinde exsequentes quaerendo a consule
legati quonam se pacto paucos et infirmos crederet praesidio
tam ualido et armato uim allaturos , ab iisdem consilium
petere iussi quibus auctoribus praesidium in urbem accepissent ,
9.16.5discedunt aegreque impetrato ut de ea re consuli
senatum responsaque ad se referri sineret ad suos redeunt .
duae factiones senatum distinebant , una cuius principes
erant defectionis a populo Romano auctores , altera fidelium
ciuium ; certatum ab utrisque tamen est ut ad reconciliandam
pacem consuli opera nauaretur .
pars altera , cum
praesidium Samnitium , quia nihil satis praeparati erat ad
obsidionem tolerandam , excessurum proxima nocte esset ,
enuntiare consuli satis habuit qua noctis hora quaque porta
et quam in uiam egressurus hostis foret ;
9.16.8altera , quibus inuitis
descitum ad Samnites erat , eadem nocte portam etiam consuli
aperuerunt armatosque clam hoste in urbem acceperunt .
ita duplici proditione et praesidium Samnitium insessis circa
uiam siluestribus locis necopinato oppressum est , et ab urbe
plena hostium clamor sublatus momentoque unius horae
caesus Samnis , Satricanus captus , et omnia in potestate consulis
erant ;
9.16.10qui quaestione habita quorum opera defectio
esset facta , quos sontes comperit , uirgis caesos securi percussit
praesidioque ualido imposito arma Satricanis ademit .
9.16.4
9.16.6
9.16.7
9.16.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.15.9 | Liv. 9.16.5 (English) | >>Liv. 9.16.15 |