Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.16.17 | Liv. 9.17.6 (English) | >>Liv. 9.17.15 |
9.17.3plurimum in bello pollere uidentur militum copia et
uirtus , ingenia imperatorum , fortuna per omnia humana
maxime in res bellicas potens ;
9.17.4ea et singula intuenti et
uniuersa sicut ab aliis regibus gentibusque , ita ab hoc
quoque facile praestant inuictum Romanum imperium .
iam primum , ut ordiar ab ducibus comparandis , haud
equidem abnuo egregium ducem fuisse Alexandrum ; sed
clariorem tamen eum facit quod unus fuit , quod adulescens
in incremento rerum , nondum alteram fortunam expertus ,
decessit .
ut alios reges claros ducesque omittam , magna
exempla casuum humanorum , Cyrum , quem maxime Graeci
laudibus celebrant , quid nisi longa uita , sicut Magnum
modo Pompeium , uertenti praebuit fortunae ?
9.17.7recenseam
duces Romanos , nec omnes omnium aetatium sed ipsos
eos cum quibus consulibus aut dictatoribus Alexandro fuit
bellandum ,
9.17.8M . Ualerium Coruum , C . Marcium Rutulum ,
C . Sulpicium , T . Manlium Torquatum , Q . Publilium Philonem ,
L . Papirium Cursorem , Q . Fabium Maximum , duos
Decios , L . Uolumnium , M '. Curium ?
9.17.9deinceps ingentes
sequuntur uiri , si Punicum Romano praeuertisset bellum
seniorque in Italiam traiecisset .
horum in quolibet cum
indoles eadem quae in Alexandro erat animi ingeniique ,
tum disciplina militaris , iam inde ab initiis urbis tradita per
manus , in artis perpetuis praeceptis ordinatae modum uenerat .
9.17.11ita reges gesserant bella , ita deinde exactores regum
Iunii Ualeriique , ita deinceps Fabii , Quinctii , Cornelii , ita
Furius Camillus , quem iuuenes ii quibus cum Alexandro
dimicandum erat senem uiderant .
9.17.5
9.17.6
9.17.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.16.17 | Liv. 9.17.6 (English) | >>Liv. 9.17.15 |