ch. 18
9.18.1
et loquimur de Alexandro nondum merso secundis rebus,
quarum nemo intolerantior fuit.
9.18.2qui si ex habitu nouae
fortunae nouique, ut ita dicam, ingenii quod sibi uictor
induerat spectetur,
9.18.3Dareo magis similis quam Alexandro in
Italiam uenisset et exercitum Macedoniae oblitum degenerantemque
iam in Persarum mores adduxisset.
9.18.4referre in
tanto rege piget superbam mutationem uestis et desideratas
humi iacentium adulationes, etiam uictis Macedonibus graues
nedum uictoribus, et foeda supplicia et inter uinum et epulas
caedes amicorum et uanitatem ementiendae stirpis.
9.18.5quid si
uini amor in dies fieret acrior? quid si trux ac praeferuida
ira?—nec quicquam dubium inter scriptores refero—nullane
haec damna imperatoriis uirtutibus ducimus?
9.18.6id uero periculum
erat, quod leuissimi ex Graecis qui Parthorum quoque
contra nomen Romanum gloriae fauent dictitare solent, ne
maiestatem nominis Alexandri, quem ne fama quidem illis
notum arbitror fuisse, sustinere non potuerit populus Romanus;
9.18.7et aduersus quem Athenis, in ciuitate fracta Macedonum
armis, cernente tum maxime prope fumantes Thebarum
ruinas, contionari libere ausi sunt homines, id quod ex
monumentis orationum patet, aduersus eum nemo ex tot
proceribus Romanis uocem liberam missurus fuerit.
9.18.8quantalibet magnitudo hominis concipiatur animo; unius
tamen ea magnitudo hominis erit collecta paulo plus decem
annorum felicitate;
9.18.9quam qui eo extollunt quod populus
Romanus etsi nullo bello multis tamen proeliis uictus sit,
Alexandro nullius pugnae non secunda fortuna fuerit, non
intellegunt se hominis res gestas, et eius iuuenis, cum populi
iam octingentesimum bellantis annum rebus conferre.
9.18.10miremur
si, cum ex hac parte saecula plura numerentur
quam ex illa anni, plus in tam longo spatio quam in aetate
tredecim annorum fortuna uariauerit?
9.18.11quin tu homines
cum homine, [et] duces cum duce, fortunam cum fortuna
confers?
9.18.12quot Romanos duces nominem quibus nunquam
aduersa fortuna pugnae fuit? paginas in annalibus
magistratuumque fastis percurrere licet consulum dictatorumque
quorum nec uirtutis nec fortunae ullo die populum
Romanum paenituit.
9.18.13et quo sint mirabiliores quam
Alexander aut quisquam rex, denos uicenosque dies quidam
dictaturam, nemo plus quam annum consulatum gessit;
9.18.14ab
tribunis plebis dilectus impediti sunt; post tempus ad bella
ierunt, ante tempus comitiorum causa reuocati sunt;
9.18.15in ipso
conatu rerum circumegit se annus; collegae nunc temeritas,
nunc prauitas impedimento aut damno fuit; male gestis
rebus alterius successum est; tironem aut mala disciplina
institutum exercitum acceperunt.
9.18.16at hercule reges non
liberi solum impedimentis omnibus sed domini rerum temporumque
trahunt consiliis cuncta, non sequuntur.
9.18.17inuictus
ergo Alexander cum inuictis ducibus bella gessisset et eadem
fortunae pignora in discrimen detulisset;
9.18.18immo etiam eo plus
periculi subisset quod Macedones unum Alexandrum habuissent,
multis casibus non solum obnoxium sed etiam offerentem
se,
9.18.19Romani multi fuissent Alexandro uel gloria uel rerum
magnitudine pares, quorum suo quisque fato sine publico
discrimine uiueret morereturque.