Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.18.5 | Liv. 9.18.14 (English) | >>Liv. 9.19.4 |
9.18.10miremur
si , cum ex hac parte saecula plura numerentur
quam ex illa anni , plus in tam longo spatio quam in aetate
tredecim annorum fortuna uariauerit ?
9.18.11quin tu homines
cum homine , [et ] duces cum duce , fortunam cum fortuna
confers ?
9.18.12quot Romanos duces nominem quibus nunquam
aduersa fortuna pugnae fuit ? paginas in annalibus
magistratuumque fastis percurrere licet consulum dictatorumque
quorum nec uirtutis nec fortunae ullo die populum
Romanum paenituit .
et quo sint mirabiliores quam
Alexander aut quisquam rex , denos uicenosque dies quidam
dictaturam , nemo plus quam annum consulatum gessit ;
9.18.14ab
tribunis plebis dilectus impediti sunt ; post tempus ad bella
ierunt , ante tempus comitiorum causa reuocati sunt ;
9.18.15in ipso
conatu rerum circumegit se annus ; collegae nunc temeritas ,
nunc prauitas impedimento aut damno fuit ; male gestis
rebus alterius successum est ; tironem aut mala disciplina
institutum exercitum acceperunt .
at hercule reges non
liberi solum impedimentis omnibus sed domini rerum temporumque
trahunt consiliis cuncta , non sequuntur .
inuictus
ergo Alexander cum inuictis ducibus bella gessisset et eadem
fortunae pignora in discrimen detulisset ;
9.18.18immo etiam eo plus
periculi subisset quod Macedones unum Alexandrum habuissent ,
multis casibus non solum obnoxium sed etiam offerentem
se ,
9.18.19Romani multi fuissent Alexandro uel gloria uel rerum
magnitudine pares , quorum suo quisque fato sine publico
discrimine uiueret morereturque .
9.18.13
9.18.16
9.18.17
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.18.5 | Liv. 9.18.14 (English) | >>Liv. 9.19.4 |