ch. 19
9.19.1
restat ut copiae copiis comparentur uel numero uel militum
genere uel multitudine auxiliorum.
9.19.2censebantur eius
aetatis lustris ducena quinquagena milia capitum. itaque
in omni defectione sociorum Latini nominis urbano prope
dilectu decem scribebantur legiones;
9.19.3quaterni quinique
exercitus saepe per eos annos in Etruria, in Umbria Gallis
hostibus adiunctis, in Samnio, in Lucanis gerebat bellum.
9.19.4Latium deinde omne cum Sabinis et Uolscis et Aequis et
omni Campania et parte Umbriae Etruriaeque et Picentibus
et Marsis Paelignisque ac Uestinis atque Apulis, adiuncta
omni ora Graecorum inferi maris a Thuriis Neapolim et
Cumas et inde Antio atque Ostiis tenus †Samnites† aut socios
ualidos Romanis aut fractos bello inuenisset hostes.
9.19.5ipse
traiecisset mare cum ueteranis Macedonibus non plus triginta
milibus hominum et quattuor milibus equitum, maxime
Thessalorum; hoc enim roboris erat. Persas Indos aliasque
si adiunxisset gentes, impedimentum maius quam auxilium
traheret.
9.19.6adde quod Romanis ad manum domi supplementum
esset, Alexandro, quod postea Hannibali accidit, alieno in
agro bellanti exercitus consenuisset.
9.19.7arma clupeus sarisaeque
illis; Romano scutum, maius corpori tegumentum, et
pilum, haud paulo quam hasta uehementius ictu missuque
telum.
9.19.8statarius uterque miles, ordines seruans; sed illa
phalanx immobilis et unius generis, Romana acies distinctior,
ex pluribus partibus constans, facilis partienti, quacumque
opus esset, facilis iungenti.
9.19.9iam in opere quis par Romano
miles? quis ad tolerandum laborem melior? uno proelio
uictus Alexander bello uictus esset: Romanum, quem Caudium,
quem Cannae non fregerunt, quae fregisset acies?
9.19.10ne ille saepe, etiamsi prima prospere euenissent, Persas
et Indos et imbellem Asiam quaesisset et cum feminis sibi
bellum fuisse dixisset,
9.19.11quod Epiri regem Alexandrum mortifero
uolnere ictum dixisse ferunt, sortem bellorum in Asia
gestorum ab hoc ipso iuuene cum sua conferentem.
9.19.12equidem cum per annos quattuor et uiginti primo Punico
bello classibus certatum cum Poenis recordor, uix aetatem
Alexandri suffecturam fuisse reor ad unum bellum.
9.19.13et
forsitan, cum et foederibus uetustis iuncta res Punica Romanae
esset et timor par aduersus communem hostem duas
potentissimas armis uirisque urbes armaret, [et] simul
Punico Romanoque obrutus bello esset.
9.19.14non quidem
Alexandro duce nec integris Macedonum rebus sed experti
tamen sunt Romani Macedonem hostem aduersus Antiochum
Philippum Persen non modo cum clade ulla sed ne
cum periculo quidem suo.
9.19.15absit inuidia uerbo et ciuilia
bella sileant: nunquam ab equite hoste, nunquam a pedite,
nunquam aperta acie, nunquam aequis, utique nunquam
nostris locis laborauimus:
9.19.16†equitem†, sagittas, saltus impeditos,
auia commeatibus loca grauis armis miles timere potest.
9.19.17mille acies grauiores quam Macedonum atque Alexandri
auertit auertetque, modo sit perpetuus huius qua uiuimus
pacis amor et ciuilis cura concordiae.—