Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.19.4 | Liv. 9.19.12 (English) | >>Liv. 9.20.5 |
9.19.9iam in opere quis par Romano
miles ? quis ad tolerandum laborem melior ? uno proelio
uictus Alexander bello uictus esset : Romanum , quem Caudium ,
quem Cannae non fregerunt , quae fregisset acies ?
9.19.10ne ille saepe , etiamsi prima prospere euenissent , Persas
et Indos et imbellem Asiam quaesisset et cum feminis sibi
bellum fuisse dixisset ,
9.19.11quod Epiri regem Alexandrum mortifero
uolnere ictum dixisse ferunt , sortem bellorum in Asia
gestorum ab hoc ipso iuuene cum sua conferentem .
equidem cum per annos quattuor et uiginti primo Punico
bello classibus certatum cum Poenis recordor , uix aetatem
Alexandri suffecturam fuisse reor ad unum bellum .
et
forsitan , cum et foederibus uetustis iuncta res Punica Romanae
esset et timor par aduersus communem hostem duas
potentissimas armis uirisque urbes armaret , [et ] simul
Punico Romanoque obrutus bello esset .
non quidem
Alexandro duce nec integris Macedonum rebus sed experti
tamen sunt Romani Macedonem hostem aduersus Antiochum
Philippum Persen non modo cum clade ulla sed ne
cum periculo quidem suo .
absit inuidia uerbo et ciuilia
bella sileant : nunquam ab equite hoste , nunquam a pedite ,
nunquam aperta acie , nunquam aequis , utique nunquam
nostris locis laborauimus :
9.19.16†equitem †, sagittas , saltus impeditos ,
auia commeatibus loca grauis armis miles timere potest .
mille acies grauiores quam Macedonum atque Alexandri
auertit auertetque , modo sit perpetuus huius qua uiuimus
pacis amor et ciuilis cura concordiae .—
9.19.12
9.19.13
9.19.14
9.19.15
9.19.17
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.19.4 | Liv. 9.19.12 (English) | >>Liv. 9.20.5 |