9.18.17inuictus
ergo Alexander cum inuictis ducibus bella gessisset et eadem
fortunae pignora in discrimen detulisset;
9.18.18immo etiam eo plus
periculi subisset quod Macedones unum Alexandrum habuissent,
multis casibus non solum obnoxium sed etiam offerentem
se,
9.18.19Romani multi fuissent Alexandro uel gloria uel rerum
magnitudine pares, quorum suo quisque fato sine publico
discrimine uiueret morereturque.
ch. 19
9.19.1
restat ut copiae copiis comparentur uel numero uel militum
genere uel multitudine auxiliorum.
9.19.2censebantur eius
aetatis lustris ducena quinquagena milia capitum. itaque
in omni defectione sociorum Latini nominis urbano prope
dilectu decem scribebantur legiones;
9.19.3quaterni quinique
exercitus saepe per eos annos in Etruria, in Umbria Gallis
hostibus adiunctis, in Samnio, in Lucanis gerebat bellum.
9.19.4Latium deinde omne cum Sabinis et Uolscis et Aequis et
omni Campania et parte Umbriae Etruriaeque et Picentibus
et Marsis Paelignisque ac Uestinis atque Apulis, adiuncta
omni ora Graecorum inferi maris a Thuriis Neapolim et
Cumas et inde Antio atque Ostiis tenus †Samnites† aut socios
ualidos Romanis aut fractos bello inuenisset hostes.
9.19.5ipse
traiecisset mare cum ueteranis Macedonibus non plus triginta
milibus hominum et quattuor milibus equitum, maxime
Thessalorum; hoc enim roboris erat. Persas Indos aliasque
si adiunxisset gentes, impedimentum maius quam auxilium
traheret.
9.19.6adde quod Romanis ad manum domi supplementum
esset, Alexandro, quod postea Hannibali accidit, alieno in
agro bellanti exercitus consenuisset.