9.19.17mille acies grauiores quam Macedonum atque Alexandri
auertit auertetque, modo sit perpetuus huius qua uiuimus
pacis amor et ciuilis cura concordiae.—
ch. 20
9.20.1
M. Folius Flaccina inde et L. Plautius Uenox consules
facti. eo anno ab frequentibus Samnitium populis de
foedere renouando legati cum senatum humi strati mouissent,
9.20.2reiecti ad populum haudquaquam tam efficaces habebant
preces.
9.20.3itaque de foedere negatum; indutiae biennii, cum
per aliquot dies fatigassent singulos precibus, impetratae.
9.20.4et ex Apulia Teanenses Canusinique populationibus fessi
obsidibus L. Plautio consuli datis in deditionem uenerunt.
9.20.5eodem anno primum praefecti Capuam creari coepti legibus
ab L. Furio praetore datis, cum utrumque ipsi pro remedio
aegris rebus discordia intestina petissent;
9.20.6et duae Romae
additae tribus, Ufentina ac Falerna.
9.20.7inclinatis semel in Apulia rebus Teates quoque Apuli
ad nouos consules, C. Iunium Bubulcum Q. Aemilium Barbulam,
foedus petitum uenerunt, pacis per omnem Apuliam
praestandae populo Romano auctores.
9.20.8id audacter spondendo
impetrauere ut foedus daretur neque ut aequo tamen
foedere sed ut in dicione populi Romani essent.
9.20.9Apulia
perdomita—nam Forento quoque, ualido oppido, Iunius
potitus erat—in Lucanos perrectum; inde repentino aduentu
Aemili consulis Nerulum ui captum.
9.20.10et postquam res
Capuae stabilitas Romana disciplina fama per socios uolgauit,
Antiatibus quoque, qui se sine legibus certis, sine
magistratibus agere querebantur, dati ab senatu ad iura
statuenda ipsius coloniae patroni; nec arma modo sed iura
etiam Romana late pollebant.