9.20.9Apulia
perdomita—nam Forento quoque, ualido oppido, Iunius
potitus erat—in Lucanos perrectum; inde repentino aduentu
Aemili consulis Nerulum ui captum.
9.20.10et postquam res
Capuae stabilitas Romana disciplina fama per socios uolgauit,
Antiatibus quoque, qui se sine legibus certis, sine
magistratibus agere querebantur, dati ab senatu ad iura
statuenda ipsius coloniae patroni; nec arma modo sed iura
etiam Romana late pollebant.
ch. 21
9.21.1
C. Iunius Bubulcus et Q. Aemilius Barbula consules exitu
anni non consulibus ab se creatis, Sp. Nautio et M. Popilio,
ceterum dictatori L. Aemilio legiones tradiderant;
9.21.2is cum
L. Fuluio magistro equitum Saticulam oppugnare adortus
rebellandi causam Samnitibus dedit.
9.21.3duplex inde terror
inlatus Romanis: hinc Samnis magno exercitu coacto ad
eximendos obsidione socios haud procul castris Romanorum
castra posuit; hinc Saticulani magno cum tumultu patefactis
repente portis in stationes hostium incurrerunt.
9.21.4inde pars
utraque, spe alieni magis auxilii quam uiribus freta suis,
iusto mox proelio inito Romanos urgent et quamquam
anceps dimicatio erat, tamen utrimque tutam aciem dictator
habuit, quia et locum haud facilem ad circumueniendum
cepit et diuersa statuit signa.
9.21.5infestior tamen in erumpentes
incessit nec magno certamine intra moenia compulit; tum
totam aciem in Samnites obuertit.
9.21.6ibi plus certaminis fuit;
uictoria sicut sera ita nec dubia nec uaria fuit. fusi in
castra Samnites exstinctis nocte ignibus tacito agmine abeunt
et spe abiecta Saticulae tuendae Plisticam ipsi, socios
Romanorum, ut parem dolorem hosti redderent, circumsidunt.