Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.20.6 | Liv. 9.21.4 (English) | >>Liv. 9.22.6 |
9.21.1
C . Iunius Bubulcus et Q . Aemilius Barbula consules exitu
anni non consulibus ab se creatis , Sp . Nautio et M . Popilio ,
ceterum dictatori L . Aemilio legiones tradiderant ;
9.21.2is cum
L . Fuluio magistro equitum Saticulam oppugnare adortus
rebellandi causam Samnitibus dedit .
duplex inde terror
inlatus Romanis : hinc Samnis magno exercitu coacto ad
eximendos obsidione socios haud procul castris Romanorum
castra posuit ; hinc Saticulani magno cum tumultu patefactis
repente portis in stationes hostium incurrerunt .
inde pars
utraque , spe alieni magis auxilii quam uiribus freta suis ,
iusto mox proelio inito Romanos urgent et quamquam
anceps dimicatio erat , tamen utrimque tutam aciem dictator
habuit , quia et locum haud facilem ad circumueniendum
cepit et diuersa statuit signa .
infestior tamen in erumpentes
incessit nec magno certamine intra moenia compulit ; tum
totam aciem in Samnites obuertit .
ibi plus certaminis fuit ;
uictoria sicut sera ita nec dubia nec uaria fuit . fusi in
castra Samnites exstinctis nocte ignibus tacito agmine abeunt
et spe abiecta Saticulae tuendae Plisticam ipsi , socios
Romanorum , ut parem dolorem hosti redderent , circumsidunt .
9.21.3
9.21.4
9.21.5
9.21.6
ch. 22
9.22.1
9.22.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.20.6 | Liv. 9.21.4 (English) | >>Liv. 9.22.6 |