Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.21.5 | Liv. 9.22.7 (English) | >>Liv. 9.23.5 |
9.22.4eo ferocius adequitare Samnites uallo
neque otium pati ; et cum iam prope in portis castrorum
esset hostis , nihil consulto dictatore magister equitum
Q . Aulius Cerretanus magno tumultu cum omnibus turmis
equitum euectus summouit hostem .
tum in minime pertinaci
genere pugnae sic fortuna exercuit opes ut insignes
utrimque clades et clara ipsorum ducum ederet funera .
prior Samnitium imperator aegre patiens , quo tam ferociter
adequitasset , inde se fundi fugarique , orando hortandoque
equites proelium iterauit ;
9.22.7in quem insignem inter suos
cientem pugnam magister equitum Romanus infesta cuspide
ita permisit equum ut uno ictu exanimem equo praecipitaret .
nec , ut fit , ad ducis casum perculsa magis quam inritata est
multitudo ;
9.22.8omnes qui circa erant in Aulium temere inuectum
per hostium turmas tela coniecerunt ;
9.22.9fratri praecipuum
decus ulti Samnitium imperatoris <di > dederunt . is uictorem
detractum ex equo magistrum equitum plenus maeroris
atque irae trucidauit , nec multum afuit quin corpore etiam ,
quia inter hostiles ceciderat turmas , Samnites potirentur .
sed extemplo ad pedes descensum ab Romanis est coactique
idem Samnites facere ; et repentina acies circa corpora ducum
pedestre proelium iniit , quo haud dubie superat Romanus ,
reciperatumque Auli corpus mixta cum dolore laetitia uictores
in castra referunt .
Samnites duce amisso et per
equestre certamen temptatis uiribus , omissa Saticula , quam
nequiquam defendi rebantur , ad Plisticae obsidionem redeunt
intraque paucos dies Saticula Romanus per deditionem ,
Plistica per uim Samnis potitur .
9.22.5
9.22.6
9.22.10
9.22.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.21.5 | Liv. 9.22.7 (English) | >>Liv. 9.23.5 |