9.22.11Samnites duce amisso et per
equestre certamen temptatis uiribus, omissa Saticula, quam
nequiquam defendi rebantur, ad Plisticae obsidionem redeunt
intraque paucos dies Saticula Romanus per deditionem,
Plistica per uim Samnis potitur.
ch. 23
9.23.1
mutata inde belli sedes est; ad Soram ex Samnio Apuliaque
traductae legiones.
9.23.2Sora ad Samnites defecerat
interfectis colonis Romanorum. quo cum prior Romanus
exercitus ad ulciscendam ciuium necem reciperandamque
9.23.3coloniam magnis itineribus praeuenisset <et> sparsi per uias
speculatores sequi legiones Samnitium nec iam procul abesse
alii super alios nuntiarent,
9.23.4obuiam itum hosti atque ad
fuga alterius partis sed nox incertos uicti uictoresne essent
diremit.
9.23.5inuenio apud quosdam aduersam eam pugnam
Romanis fuisse atque in ea cecidisse Q. Aulium magistrum
equitum.
9.23.6suffectus in locum Auli C. Fabius magister
equitum cum exercitu nouo ab Roma aduenit et per praemissos
nuntios consulto dictatore ubi subsisteret quoue
tempore et qua ex parte hostem adgrederetur, substitit
occultus ad omnia satis exploratis consiliis.
9.23.7dictator cum per aliquot dies post pugnam continuisset
suos intra uallum obsessi magis quam obsidentis modo,
9.23.8signum repente pugnae proposuit et efficacius ratus ad accendendos
uirorum fortium animos nullam alibi quam in
semet ipso cuiquam relictam spem de magistro equitum
nouoque exercitu militem celauit et,
9.23.9tamquam nulla nisi in
eruptione spes esset, 'locis' inquit 'angustis, milites, deprehensi,
nisi quam uictoria patefecerimus uiam nullam habemus.