Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.23.15 | Liv. 9.24.7 (English) | >>Liv. 9.24.15 |
9.24.4uisus inde , cum quonam
modo id praestaturus esset percontantes doceret , haud
uana adferre , perpulit prope adiuncta moenibus Romana
castra ut sex milia ab oppido remouerentur :
9.24.5fore ut minus
intentae in custodiam urbis diurnae stationes ac nocturnae
uigiliae essent . ipse insequenti nocte sub oppido siluestribus
locis cohortibus insidere iussis decem milites delectos
secum per ardua ac prope inuia in arcem ducit , pluribus
quam pro numero uirorum missilibus telis eo conlatis ;
9.24.6ad
hoc saxa erant et temere iacentia , ut fit in aspretis , et de
industria etiam quo locus tutior esset ab oppidanis
congesta .
ubi cum constituisset Romanos semitamque angustam et
arduam erectam ex oppido in arcem ostendisset , 'hoc quidem
ascensu ' inquit , 'uel tres armati quamlibet multitudinem
arcuerint ;
9.24.8uos et decem numero et , quod plus est , Romani
Romanorumque fortissimi uiri estis . et locus pro uobis et
nox erit , quae omnia ex incerto maiora territis ostentat .
ego iam terrore omnia implebo ; uos arcem intenti tenete '.
9.24.9decurrit inde , quanto maxime poterat cum tumultu 'ad
arma ' et 'pro uestram fidem , ciues ' clamitans ; 'arx ab
hostibus capta est ;
9.24.10defendite , ite .' haec incidens principum
foribus , haec obuiis , haec excurrentibus in publicum pauidis
increpat . acceptum ab uno pauorem plures per urbem
ferunt .
trepidi magistratus missis ad arcem exploratoribus
cum tela et armatos tenere arcem multiplicato numero audirent ,
auertunt animos a spe reciperandae arcis .
9.24.7
9.24.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.23.15 | Liv. 9.24.7 (English) | >>Liv. 9.24.15 |