9.24.13iam Sora capta erat, cum consules
prima luce aduenere et quos reliquos fortuna ex nocturna
caede ac fuga fecerat in deditionem accipiunt.
9.24.14ex his
ducentos uiginti quinque, qui omnium consensu destinabantur
et infandae colonorum caedis et defectionis auctores,
uinctos Romam deducunt; ceteram multitudinem incolumem
praesidio imposito Sorae relinquunt.
9.24.15omnes qui
Romam deducti erant uirgis in foro caesi ac securi percussi
summo gaudio plebis, cuius maxime intererat tutam ubique
quae passim in colonias mitteretur multitudinem esse.
ch. 25
9.25.1
consules ab Sora profecti in agros atque urbes Ausonum
bellum intulerunt.
9.25.2mota namque omnia aduentu Samnitium
cum apud Lautulas dimicatum est fuerant, coniurationesque
circa Campaniam passim factae nec Capua ipsa
crimine caruit;
9.25.3quin Romam quoque et ad principum quosdam
inquirendo uentum est. ceterum Ausonum gens proditione
urbium sicut Sora in potestatem uenit.
9.25.4Ausona et
Minturnae et Uescia urbes erant, ex quibus principes iuuentutis
duodecim numero in proditionem urbium suarum
coniurati ad consules ueniunt.
9.25.5docent suos iam pridem
exoptantes Samnitium aduentum, simul ad Lautulas pugnatum
audierint, pro uictis Romanos habuisse, iuuentute, armis
Samnitem iuuisse;
9.25.6fugatis inde Samnitibus incerta pace
agere nec claudentes portas Romanis, ne arcessant bellum,
et obstinatos claudere si exercitus admoueatur; in ea fluctuatione
animorum opprimi incautos posse.
9.25.7his auctoribus
mota propius castra missique eodem tempore circa tria
oppida milites, partim armati qui occulti propinqua moenibus
insiderent loca, partim togati tectis ueste gladiis qui sub
lucem apertis portis urbes ingrederentur.