9.25.6fugatis inde Samnitibus incerta pace
agere nec claudentes portas Romanis, ne arcessant bellum,
et obstinatos claudere si exercitus admoueatur; in ea fluctuatione
animorum opprimi incautos posse.
9.25.7his auctoribus
mota propius castra missique eodem tempore circa tria
oppida milites, partim armati qui occulti propinqua moenibus
insiderent loca, partim togati tectis ueste gladiis qui sub
lucem apertis portis urbes ingrederentur.
9.25.8ab his simul
custodes trucidari coepti, simul datum signum armatis ut
ex insidiis concurrerent. ita portae occupatae triaque
oppida eadem hora eodemque consilio capta;
9.25.9sed quia
absentibus ducibus impetus est factus, nullus modus caedibus
fuit deletaque Ausonum gens uix certo defectionis
crimine perinde ac si interneciuo bello certasset.
ch. 26
9.26.1
eodem anno prodito hostibus Romano praesidio Luceria
Samnitium facta; nec diu proditoribus impunita res fuit.
9.26.2haud procul inde exercitus Romanus erat, cuius primo
impetu urbs sita in plano capitur. Lucerini ac Samnites ad
internecionem caesi;
9.26.3eoque ira processit ut Romae quoque,
cum de colonis mittendis Luceriam consuleretur senatus,
multi delendam urbem censerent.
9.26.4praeter odium, quod
exsecrabile in bis captos erat, longinquitas quoque abhorrere
a relegandis tam procul ab domo ciuibus inter tam infestas
gentes cogebat.
9.26.5uicit tamen sententia ut mitterentur coloni;
duo milia et quingenti missi.
eodem anno, cum omnia infida Romanis essent, Capuae
quoque occultae principum coniurationes factae.