Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.26.3 | Liv. 9.26.12 (English) | >>Liv. 9.26.21 |
9.26.9rem publicam quaeri senatum iussisse et coitiones honorum
adipiscendorum causa factas aduersus rem publicam esse .
latiorque et re et personis quaestio fieri haud abnuente
dictatore sine fine ulla quaestionis suae ius esse .
postulabantur
ergo nobiles homines appellantibusque tribunos nemo
erat auxilio quin nomina reciperentur .
inde nobilitas , nec
ii modo in quos crimen intendebatur sed uniuersi , simul
negare nobilium id crimen esse quibus , si nulla obstetur
fraude , pateat uia ad honorem , sed hominum nouorum ;
9.26.12ipsos
adeo dictatorem magistrumque equitum reos magis quam
quaesitores idoneos eius criminis esse intellecturosque ita id
esse simul magistratu abissent .
tum enimuero Maenius , iam famae magis quam imperii
memor , progressus in contionem ita uerba fecit :
9.26.14'et omnes
ante actae uitae uos conscios habeo , Quirites , et hic ipse
honos delatus ad me testis est innocentiae meae ; neque
enim , quod saepe alias , quia ita tempora postulabant rei
publicae , qui bello clarissimus esset , sed qui maxime procul
ab his coitionibus uitam egisset , dictator deligendus exercendis
quaestionibus fuit .
sed , quoniam quidam nobiles
homines —qua de causa uos existimare quam me pro magistratu
quicquam incompertum dicere melius est —primum
ipsas expugnare quaestiones omni ope adnisi sunt ;
9.26.16dein ,
postquam ad id parum potentes erant , ne causam dicerent ,
in praesidia aduersariorum , appellationem et tribunicium
auxilium , patricii confugerunt ;
9.26.17postremo repulsi inde —adeo
omnia tutiora quam ut innocentiam suam purgarent uisa —
in nos inruerunt , et priuatis dictatorem poscere reum uere
9.26.10
9.26.11
9.26.13
9.26.15
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.26.3 | Liv. 9.26.12 (English) | >>Liv. 9.26.21 |