Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.26.8 | Liv. 9.26.18 (English) | >>Liv. 9.27.4 |
9.26.14'et omnes
ante actae uitae uos conscios habeo , Quirites , et hic ipse
honos delatus ad me testis est innocentiae meae ; neque
enim , quod saepe alias , quia ita tempora postulabant rei
publicae , qui bello clarissimus esset , sed qui maxime procul
ab his coitionibus uitam egisset , dictator deligendus exercendis
quaestionibus fuit .
sed , quoniam quidam nobiles
homines —qua de causa uos existimare quam me pro magistratu
quicquam incompertum dicere melius est —primum
ipsas expugnare quaestiones omni ope adnisi sunt ;
9.26.16dein ,
postquam ad id parum potentes erant , ne causam dicerent ,
in praesidia aduersariorum , appellationem et tribunicium
auxilium , patricii confugerunt ;
9.26.17postremo repulsi inde —adeo
omnia tutiora quam ut innocentiam suam purgarent uisa —
in nos inruerunt , et priuatis dictatorem poscere reum uere
9.26.18cundiae non fuit ;—ut omnes di hominesque sciant ab illis
etiam quae non possint temptari ne rationem uitae reddant ,
me obuiam ire crimini et offerre me inimicis reum , dictatura
me abdico .
uos quaeso , consules , si uobis datum ab senatu
negotium fuerit , in me primum et hunc M . Folium quaestiones
exerceatis , ut appareat innocentia nostra nos , non
9.26.20maiestate honoris tutos a criminationibus istis esse .' abdicat
inde se dictatura et post eum confestim Folius magisterio
equitum ; primique apud consules —iis enim ab senatu
mandata res est —rei facti aduersus nobilium testimonia
egregie absoluuntur .
Publilius etiam Philo multiplicatis
summis honoribus post res tot domi belloque gestas , ceterum
inuisus nobilitati , causam dixit absolutusque est .
9.26.15
9.26.19
9.26.21
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.26.8 | Liv. 9.26.18 (English) | >>Liv. 9.27.4 |