Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.26.12 | Liv. 9.26.20 (English) | >>Liv. 9.27.8 |
9.26.17postremo repulsi inde —adeo
omnia tutiora quam ut innocentiam suam purgarent uisa —
in nos inruerunt , et priuatis dictatorem poscere reum uere
9.26.18cundiae non fuit ;—ut omnes di hominesque sciant ab illis
etiam quae non possint temptari ne rationem uitae reddant ,
me obuiam ire crimini et offerre me inimicis reum , dictatura
me abdico .
uos quaeso , consules , si uobis datum ab senatu
negotium fuerit , in me primum et hunc M . Folium quaestiones
exerceatis , ut appareat innocentia nostra nos , non
9.26.20maiestate honoris tutos a criminationibus istis esse .' abdicat
inde se dictatura et post eum confestim Folius magisterio
equitum ; primique apud consules —iis enim ab senatu
mandata res est —rei facti aduersus nobilium testimonia
egregie absoluuntur .
Publilius etiam Philo multiplicatis
summis honoribus post res tot domi belloque gestas , ceterum
inuisus nobilitati , causam dixit absolutusque est .
nec
diutius , ut fit , quam dum recens erat quaestio per clara
nomina reorum uiguit : inde labi coepit ad uiliora capita ,
donec coitionibus factionibusque aduersus quas comparata
erat oppressa est .
9.26.19
9.26.21
9.26.22
ch. 27
9.27.1
9.27.2
9.27.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.26.12 | Liv. 9.26.20 (English) | >>Liv. 9.27.8 |