9.25.9sed quia
absentibus ducibus impetus est factus, nullus modus caedibus
fuit deletaque Ausonum gens uix certo defectionis
crimine perinde ac si interneciuo bello certasset.
ch. 26
9.26.1
eodem anno prodito hostibus Romano praesidio Luceria
Samnitium facta; nec diu proditoribus impunita res fuit.
9.26.2haud procul inde exercitus Romanus erat, cuius primo
impetu urbs sita in plano capitur. Lucerini ac Samnites ad
internecionem caesi;
9.26.3eoque ira processit ut Romae quoque,
cum de colonis mittendis Luceriam consuleretur senatus,
multi delendam urbem censerent.
9.26.4praeter odium, quod
exsecrabile in bis captos erat, longinquitas quoque abhorrere
a relegandis tam procul ab domo ciuibus inter tam infestas
gentes cogebat.
9.26.5uicit tamen sententia ut mitterentur coloni;
duo milia et quingenti missi.
eodem anno, cum omnia infida Romanis essent, Capuae
quoque occultae principum coniurationes factae.
9.26.6de quibus
cum ad senatum relatum esset, haudquaquam neglecta res:
quaestiones decretae dictatoremque quaestionibus exercendis
dici placuit.
9.26.7C. Maenius dictus; is M. Folium magistrum
equitum dixit. ingens erat magistratus eius terror; itaque
siue timoris seu conscientiae ui, Calauios Ouium Nouiumque
—ea capita coniurationis fuerant—priusquam nominarentur
apud dictatorem, mors haud dubie ab ipsis conscita iudicio
subtraxit.
9.26.8deinde, ut quaestioni Campanae materia decessit, uersa
Romam interpretando res: non nominatim qui Capuae sed
in uniuersum qui usquam coissent coniurassentue aduersus
9.26.9rem publicam quaeri senatum iussisse et coitiones honorum
adipiscendorum causa factas aduersus rem publicam esse.
latiorque et re et personis quaestio fieri haud abnuente
dictatore sine fine ulla quaestionis suae ius esse.