Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.25.5 | Liv. 9.26.6 (English) | >>Liv. 9.26.14 |
9.26.2haud procul inde exercitus Romanus erat , cuius primo
impetu urbs sita in plano capitur . Lucerini ac Samnites ad
internecionem caesi ;
9.26.3eoque ira processit ut Romae quoque ,
cum de colonis mittendis Luceriam consuleretur senatus ,
multi delendam urbem censerent .
praeter odium , quod
exsecrabile in bis captos erat , longinquitas quoque abhorrere
a relegandis tam procul ab domo ciuibus inter tam infestas
gentes cogebat .
uicit tamen sententia ut mitterentur coloni ;
duo milia et quingenti missi .
eodem anno , cum omnia infida Romanis essent , Capuae
quoque occultae principum coniurationes factae .
de quibus
cum ad senatum relatum esset , haudquaquam neglecta res :
quaestiones decretae dictatoremque quaestionibus exercendis
dici placuit .
C . Maenius dictus ; is M . Folium magistrum
equitum dixit . ingens erat magistratus eius terror ; itaque
siue timoris seu conscientiae ui , Calauios Ouium Nouiumque
—ea capita coniurationis fuerant —priusquam nominarentur
apud dictatorem , mors haud dubie ab ipsis conscita iudicio
subtraxit .
deinde , ut quaestioni Campanae materia decessit , uersa
Romam interpretando res : non nominatim qui Capuae sed
in uniuersum qui usquam coissent coniurassentue aduersus
9.26.9rem publicam quaeri senatum iussisse et coitiones honorum
adipiscendorum causa factas aduersus rem publicam esse .
latiorque et re et personis quaestio fieri haud abnuente
dictatore sine fine ulla quaestionis suae ius esse .
postulabantur
ergo nobiles homines appellantibusque tribunos nemo
erat auxilio quin nomina reciperentur .
9.26.4
9.26.5
9.26.6
9.26.7
9.26.8
9.26.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.25.5 | Liv. 9.26.6 (English) | >>Liv. 9.26.14 |