Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.27.1 | Liv. 9.27.11 (English) | >>Liv. 9.28.3 |
9.27.8consulum Sulpicius in dextro , Poetelius
in laeuo cornu consistunt . dextra pars , qua et Samnites
raris ordinibus aut ad circumeundos hostes aut ne ipsi circumirentur
constiterant , latius patefacta stetit ;
9.27.9sinistris ,
praeterquam quod confertiores steterant , repentino consilio
Poeteli consulis additae uires , qui subsidiarias cohortes , quae
integrae ad longioris pugnae casus reseruabantur , in primam
aciem extemplo emisit uniuersique hostem primo impetu
uiribus impulit .
commota pedestri acie Samnitium eques
in pugnam succedit . in hunc transuerso agmine inter duas
acies se inferentem Romanus equitatus concitat equos signaque
et ordines peditum atque equitum confundit , donec
uniuersam ab ea parte auertit aciem .
in eo cornu non
Poetelius solus sed Sulpicius etiam hortator adfuerat , auectus
ab suis nondum conserentibus manus ad clamorem a sinistra
parte prius exortum .
unde haud dubiam uictoriam cernens
cum ad suum cornu tenderet cum mille ducentis uiris , dissimilem
ibi fortunam inuenit , Romanos loco pulsos , uictorem
hostem signa in perculsos inferentem .
ceterum omnia
mutauit repente consulis aduentus ; nam et conspectu ducis
refectus militum est animus , et maius quam pro numero
auxilium aduenerat †fortes uiri †, et partis alterius uictoria
audita mox uisa etiam proelium restituit .
tota deinde iam
uincere acie Romanus et omisso certamine caedi capique
Samnites , nisi qui Maleuentum , cui nunc urbi Beneuentum
nomen est , perfugerunt . ad triginta milia caesa aut capta
Samnitium proditum memoriae est .
9.27.10
9.27.11
9.27.12
9.27.13
9.27.14
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.27.1 | Liv. 9.27.11 (English) | >>Liv. 9.28.3 |