Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.26.19 | Liv. 9.27.5 (English) | >>Liv. 9.27.14 |
9.27.1
earum fama rerum , magis tamen spes Campanae defectionis ,
in quam coniuratum erat , Samnites in Apuliam uersos
rursus ad Caudium reuocauit ,
9.27.2ut inde ex propinquo , si qui
motus occasionem aperiret , Capuam Romanis eriperent .
eo
consules cum ualido exercitu uenerunt . et primo circa
saltus , cum utrimque ad hostem iniqua uia esset , cunctati
sunt ;
9.27.4deinde Samnites per aperta loca breui circuitu in loca
plana [Campanos campos ] agmen demittunt ibique primum
castra in conspectum hostibus data , deinde leuibus proeliis
equitum saepius quam peditum utrimque periculum factum ;
9.27.5nec aut euentus eorum Romanum aut morae , qua trahebant
bellum , paenitebat .
Samnitium contra ducibus et carpi paruis
cottidie damnis et senescere dilatione belli uires suae
uidebantur .
itaque in aciem procedunt equitibus in cornua diuisis ,
quibus praeceptum erat intentiores ad respectum castrorum ,
ne qua eo uis fieret , quam ad proelium starent : aciem
pedite tutam fore .
consulum Sulpicius in dextro , Poetelius
in laeuo cornu consistunt . dextra pars , qua et Samnites
raris ordinibus aut ad circumeundos hostes aut ne ipsi circumirentur
constiterant , latius patefacta stetit ;
9.27.9sinistris ,
praeterquam quod confertiores steterant , repentino consilio
Poeteli consulis additae uires , qui subsidiarias cohortes , quae
integrae ad longioris pugnae casus reseruabantur , in primam
aciem extemplo emisit uniuersique hostem primo impetu
uiribus impulit .
commota pedestri acie Samnitium eques
in pugnam succedit . in hunc transuerso agmine inter duas
acies se inferentem Romanus equitatus concitat equos signaque
et ordines peditum atque equitum confundit , donec
uniuersam ab ea parte auertit aciem .
9.27.3
9.27.6
9.27.7
9.27.8
9.27.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.26.19 | Liv. 9.27.5 (English) | >>Liv. 9.27.14 |