Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.27.12 | Liv. 9.28.5 (English) | >>Liv. 9.29.6 |
9.28.2ibique hiberna egerunt ,
donec ab nouis consulibus , L . Papirio Cursore quintum
C . Iunio Bubulco iterum nominatus dictator C . Poetelius
cum M . Folio magistro equitum exercitum accepit .
is , cum
audisset arcem Fregellanam ab Samnitibus captam , omisso
Bouiano ad Fregellas pergit ; unde nocturna Samnitium
fuga sine certamine receptis Fregellis praesidioque ualido
imposito in Campaniam reditum maxime ad Nolam armis
repetendam .
eo se intra moenia sub aduentum dictatoris
et Samnitium omnis multitudo et Nolana agrestis contulerat .
dictator urbis situ circumspecto , quo apertior aditus ad
moenia esset , omnia aedificia —et frequenter ibi habitabatur
—circumiecta muris incendit ; nec ita multo post siue a
Poetelio dictatore siue ab C . Iunio consule —nam utrumque
traditur —Nola est capta .
qui captae decus Nolae ad consulem
trahunt , adiciunt Atinam et Calatiam ab eodem
captas , Poetelium autem pestilentia orta claui figendi causa
dictatorem dictum .
Suessa et Pontiae eodem anno coloniae deductae sunt .
Suessa Auruncorum fuerat ; Uolsci Pontias , insulam sitam
in conspectu litoris sui , incoluerant .
et Interamnam Sucasinam
ut deduceretur colonia , senatus consultum factum
est ; sed triumuiros creauere ac misere colonorum quattuor
milia insequentes consules M . Ualerius P . Decius .
9.28.3
9.28.4
9.28.5
9.28.6
9.28.7
9.28.8
ch. 29
9.29.1
[
9.29.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.27.12 | Liv. 9.28.5 (English) | >>Liv. 9.29.6 |