Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.28.6 | Liv. 9.29.7 (English) | >>Liv. 9.30.5 |
9.29.4is , prout rei magnitudo
postulabat , omnes iuniores sacramento adigit , arma quaeque
alia res poscit summa industria parat ; nec tantis apparatibus
elatus de inferendo bello agitat , quieturus haud dubie , nisi
ultro arma Etrusci inferrent .
eadem in comparando cohibendoque
bello consilia et apud Etruscos fuere ; neutri
finibus egressi .
et censura clara eo anno Ap . Claudi et C . Plauti fuit ;
9.29.6memoriae tamen felicioris ad posteros nomen Appi , quod
uiam muniuit et aquam in urbem duxit ;
9.29.7eaque unus perfecit
quia ob infamem atque inuidiosam senatus lectionem uerecundia
uictus collega magistratu se abdicauerat ,
9.29.8Appius iam
inde antiquitus insitam pertinaciam familiae gerendo solus
censuram obtinuit .
eodem Appio auctore Potitia gens ,
cuius ad Aram Maximam Herculis familiare sacerdotium
fuerat , seruos publicos ministerii delegandi causa sollemnia
eius sacri docuerat .
traditur inde , dictu mirabile et quod
dimouendis statu suo sacris religionem facere posset , cum
duodecim familiae ea tempestate Potitiorum essent , puberes
ad triginta , omnes intra annum cum stirpe exstinctos ;
9.29.11nec
nomen tantum Potitiorum interisse sed censorem etiam
[Appium ] memori deum ira post aliquot annos luminibus
captum .
9.29.5
9.29.9
9.29.10
ch. 30
9.30.1
9.30.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.28.6 | Liv. 9.29.7 (English) | >>Liv. 9.30.5 |