9.2.13tamen, ne culpam malis adderent, pro se quisque nec
hortante ullo nec imperante ad muniendum uersi castra
propter aquam uallo circumdant,
9.2.14sua ipsi opera laboremque
inritum, praeterquam quod hostes superbe increpabant, cum
miserabili confessione eludentes.
9.2.15ad consules maestos, ne
aduocantes quidem in consilium, quando nec consilio nec
auxilio locus esset, sua sponte legati ac tribuni conueniunt
militesque ad praetorium uersi opem, quam uix di immortales
ferre poterant, ab ducibus exposcunt.
ch. 3
9.3.1
querentes magis
quam consultantes nox oppressit, cum pro ingenio quisque
fremerent, [alius] 'per obices uiarum,' alius, 'per aduersa
montium, per siluas, qua ferri arma poterunt, eamus;
9.3.2modo
ad hostem peruenire liceat quem per annos iam prope triginta
uincimus: omnia aequa et plana erunt Romano in
perfidum Samnitem pugnanti';
9.3.3alius: 'quo aut qua eamus?
num montes moliri sede sua paramus? dum haec imminebunt
iuga, qua tu ad hostem uenies? armati, inermes, fortes,
ignaui, pariter omnes capti atque uicti sumus; ne ferrum
quidem ad bene moriendum oblaturus est hostis; sedens
9.3.4bellum conficiet.' his in uicem sermonibus qua cibi qua
quietis immemor nox traducta est.
ne Samnitibus quidem consilium in tam laetis suppetebat
rebus; itaque uniuersi Herennium Pontium, patrem imperatoris,
per litteras consulendum censent.
9.3.5iam is grauis annis
non militaribus solum sed ciuilibus quoque abscesserat
muneribus; in corpore tamen adfecto uigebat uis animi
consiliique.