Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.3.5 | Liv. 9.3.13 (English) | >>Liv. 9.4.8 |
9.3.10priore se consilio , quod optimum duceret , cum potentissimo
populo per ingens beneficium perpetuam firmare pacem
amicitiamque ; altero consilio in multas aetates , quibus
amissis duobus exercitibus haud facile receptura uires Romana
res esset , bellum differre ; tertium nullum consilium
esse .
cum filius aliique principes percontando exsequerentur ,
quid si media uia consilii caperetur , ut et dimitterentur
incolumes et leges iis iure belli uictis imponerentur ,
9.3.12'ista
quidem sententia ' inquit 'ea est , quae neque amicos parat
nec inimicos tollit . seruate modo quos ignominia inritaueritis ;
ea est Romana gens , quae uicta quiescere nesciat .
uiuet semper in pectoribus illorum quidquid istuc praesens
necessitas inusserit neque eos ante multiplices poenas expetitas
a uobis quiescere sinet .' neutra sententia accepta
Herennius domum e castris est auectus .
9.3.11
9.3.13
ch. 4
9.4.1
9.4.2
9.4.3
9.4.4
9.4.5
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.3.5 | Liv. 9.3.13 (English) | >>Liv. 9.4.8 |