Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.2.12 | Liv. 9.3.5 (English) | >>Liv. 9.4.1 |
9.3.3alius : 'quo aut qua eamus ?
num montes moliri sede sua paramus ? dum haec imminebunt
iuga , qua tu ad hostem uenies ? armati , inermes , fortes ,
ignaui , pariter omnes capti atque uicti sumus ; ne ferrum
quidem ad bene moriendum oblaturus est hostis ; sedens
9.3.4bellum conficiet .' his in uicem sermonibus qua cibi qua
quietis immemor nox traducta est .
ne Samnitibus quidem consilium in tam laetis suppetebat
rebus ; itaque uniuersi Herennium Pontium , patrem imperatoris ,
per litteras consulendum censent .
iam is grauis annis
non militaribus solum sed ciuilibus quoque abscesserat
muneribus ; in corpore tamen adfecto uigebat uis animi
consiliique .
is ubi accepit ad Furculas Caudinas inter
duos saltus clausos esse exercitus Romanos , consultus ab
nuntio filii censuit omnes inde quam primum inuiolatos
dimittendos .
quae ubi spreta sententia est iterumque eodem
remeante nuntio consulebatur , censuit ad unum omnes
interficiendos .
quae ubi tam discordia inter se uelut ex
ancipiti oraculo responsa data sunt , quamquam filius ipse in
primis iam animum quoque patris consenuisse in adfecto
corpore rebatur , tamen consensu omnium uictus est ut ipsum
in consilium acciret .
nec grauatus senex plaustro in castra
dicitur aduectus uocatusque in consilium ita ferme locutus
esse , ut nihil sententiae suae mutaret , causas tantum adiceret :
9.3.10priore se consilio , quod optimum duceret , cum potentissimo
populo per ingens beneficium perpetuam firmare pacem
amicitiamque ; altero consilio in multas aetates , quibus
amissis duobus exercitibus haud facile receptura uires Romana
res esset , bellum differre ; tertium nullum consilium
esse .
9.3.5
9.3.6
9.3.7
9.3.8
9.3.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.2.12 | Liv. 9.3.5 (English) | >>Liv. 9.4.1 |