Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.29.10 | Liv. 9.30.7 (English) | >>Liv. 9.31.6 |
9.30.4alterum , ut duumuiros nauales
classis ornandae reficiendaeque causa idem populus iuberet ;
lator huius plebi sciti fuit M . Decius tribunus plebis .
eiusdem anni rem dictu paruam praeterirem , ni ad religionem
uisa esset pertinere . tibicines , quia prohibiti a
proximis censoribus erant in aede Iouis uesci quod traditum
antiquitus erat , aegre passi Tibur uno agmine abierunt ,
adeo ut nemo in urbe esset qui sacrificiis praecineret .
eius
rei religio tenuit senatum legatosque Tibur miserunt : [ut ]
darent operam ut ii homines Romanis restituerentur .
Tiburtini
benigne polliciti primum accitos eos in curiam hortati
sunt uti reuerterentur Romam ; postquam perpelli nequibant ,
consilio haud abhorrente ab ingeniis hominum eos adgrediuntur .
9.30.8die festo alii alios per speciem celebrandarum cantu
epularum [causa ] inuitant , et uino , cuius auidum ferme id
genus est ,
9.30.9oneratos sopiunt atque ita in plaustra somno
uinctos coniciunt ac Romam deportant ; nec prius sensere
quam plaustris in foro relictis plenos crapulae eos lux
oppressit .
tunc concursus populi factus , impetratoque ut
manerent , datum ut triduum quotannis ornati cum cantu
atque hac quae nunc sollemnis est licentia per urbem uagarentur ,
restitutumque in aede uescendi ius iis qui sacris
praecinerent . haec inter duorum ingentium bellorum curam
gerebantur .
9.30.5
9.30.6
9.30.7
9.30.10
ch. 31
9.31.1
9.31.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.29.10 | Liv. 9.30.7 (English) | >>Liv. 9.31.6 |