Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.31.7 | Liv. 9.31.15 (English) | >>Liv. 9.32.7 |
9.31.11in eum locum deuenisse neque in se aliud quam nimiam
ditandi ex hoste militis curam reprehendi posse ; ab eo se
dedecore nullam rem aliam quam uirtutem militum uindicaturam .
9.31.12coniterentur modo uno animo omnes inuadere
hostem uictum acie , castris exutum , nudatum urbibus , ultimam
spem furto insidiarum temptantem et loco non armis
fretum .
sed quem esse iam uirtuti Romanae inexpugnabilem
locum ? Fregellana arx Soranaque et ubicumque iniquo
successum erat loco memorabantur .
his accensus miles , omnium immemor difficultatium , uadit
aduersus imminentem hostium aciem . ibi paulum laboris
fuit , dum in aduersum cliuum erigitur agmen ;
9.31.15ceterum
postquam prima signa planitiem summam ceperunt sensitque
acies aequo se iam institisse loco , uersus extemplo est terror
in insidiatores easdemque latebras , quibus se paulo ante
texerant , palati atque inermes fuga repetebant .
sed loca
difficilia hosti quaesita ipsos tum sua fraude impediebant .
itaque ergo perpaucis effugium patuit ; caesa ad uiginti milia
hominum ; uictorque Romanus ad oblatam ab hoste praedam
pecorum discurrit .
9.31.13
9.31.14
9.31.16
ch. 32
9.32.1
9.32.2
9.32.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.31.7 | Liv. 9.31.15 (English) | >>Liv. 9.32.7 |