Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.31.16 | Liv. 9.32.10 (English) | >>Liv. 9.33.7 |
9.32.6et prius sol meridie se inclinauit quam telum hinc
aut illinc emissum est : inde , ne infecta re abiretur , clamor
ab Etruscis oritur concinuntque tubae et signa inferuntur .
nec segnius a Romanis pugna initur . concurrunt infensis
animis ;
9.32.8numero hostis , uirtute Romanus superat ; anceps
proelium multos utrimque et fortissimum quemque absumit
nec prius inclinata res est quam secunda acies Romana ad
prima signa ,
9.32.9integri fessis , successerunt , Etrusci , quia nullis
recentibus subsidiis fulta prima acies fuit , ante signa circaque
omnes ceciderunt . nullo unquam proelio fugae minus nec
plus caedis fuisset , ni obstinatos mori Tuscos nox texisset ,
9.32.10ita ut uictores priusquam uicti pugnandi finem facerent .
post occasum solis signum receptui datum est ; nocte ab
utroque in castra reditum .
nec deinde quicquam eo anno rei memoria dignae apud
Sutrium gestum est , quia et ex hostium exercitu prima tota
acies deleta uno proelio fuerat subsidiariis modo relictis , uix
quod satis esset ad castrorum praesidium ,
9.32.12et apud Romanos
tantum uolnerum fuit ut plures post proelium saucii decesserint
quam ceciderant in acie .
9.32.7
9.32.11
ch. 33
9.33.1
9.33.2
9.33.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.31.16 | Liv. 9.32.10 (English) | >>Liv. 9.33.7 |