9.31.15ceterum
postquam prima signa planitiem summam ceperunt sensitque
acies aequo se iam institisse loco, uersus extemplo est terror
in insidiatores easdemque latebras, quibus se paulo ante
texerant, palati atque inermes fuga repetebant.
9.31.16sed loca
difficilia hosti quaesita ipsos tum sua fraude impediebant.
itaque ergo perpaucis effugium patuit; caesa ad uiginti milia
hominum; uictorque Romanus ad oblatam ab hoste praedam
pecorum discurrit.
ch. 32
9.32.1
dum haec geruntur in Samnio, iam omnes Etruriae populi
praeter Arretinos ad arma ierant, ab oppugnando Sutrio,
quae urbs socia Romanis uelut claustra Etruriae erat, ingens
orsi bellum.
9.32.2eo alter consulum Aemilius cum exercitu ad
liberandos obsidione socios uenit. aduenientibus Romanis
Sutrini commeatus benigne in castra ante urbem posita
aduexere.
9.32.3Etrusci diem primum consultando maturarent
traherentne bellum traduxerunt: postero die, ubi celeriora
quam tutiora consilia magis placuere ducibus, sole orto
signum pugnae propositum est armatique in aciem procedunt.
9.32.4quod postquam consuli nuntiatum est, extemplo
tesseram dari iubet ut prandeat miles firmatisque cibo
uiribus arma capiat.
9.32.5dicto paretur. consul ubi armatos
paratosque uidit, signa extra uallum proferri iussit et haud
procul hoste instruxit aciem. aliquamdiu intenti utrimque
steterunt exspectantes ut ab aduersariis clamor et pugna
inciperet,
9.32.6et prius sol meridie se inclinauit quam telum hinc
aut illinc emissum est: inde, ne infecta re abiretur, clamor
ab Etruscis oritur concinuntque tubae et signa inferuntur.