9.32.10ita ut uictores priusquam uicti pugnandi finem facerent.
post occasum solis signum receptui datum est; nocte ab
utroque in castra reditum.
9.32.11nec deinde quicquam eo anno rei memoria dignae apud
Sutrium gestum est, quia et ex hostium exercitu prima tota
acies deleta uno proelio fuerat subsidiariis modo relictis, uix
quod satis esset ad castrorum praesidium,
9.32.12et apud Romanos
tantum uolnerum fuit ut plures post proelium saucii decesserint
quam ceciderant in acie.
ch. 33
9.33.1
Q. Fabius, insequentis
anni consul, bellum ad Sutrium excepit; collega Fabio
C. Marcius Rutulus datus est;
9.33.2ceterum et Fabius supplementum
ab Roma adduxit et nouus exercitus domo accitus
Etruscis uenit.
9.33.3permulti anni iam erant cum inter patricios magistratus
tribunosque nulla certamina fuerant, cum ex ea familia, †quae
uelut fatales cum tribunis ac plebe erat,† certamen oritur.
9.33.4Ap. Claudius censor circumactis decem et octo mensibus,
quod Aemilia lege finitum censurae spatium temporis erat,
cum C. Plautius collega eius magistratu se abdicasset, nulla
ui compelli ut abdicaret potuit.
9.33.5P. Sempronius erat tribunus
plebis, qui finiendae censurae inter legitimum tempus
actionem susceperat, non popularem magis quam iustam nec
in uolgus quam optimo cuique gratiorem.
9.33.6is cum identidem
legem Aemiliam recitaret auctoremque eius Mam. Aemilium
dictatorem laudibus ferret, qui quinquennalem ante [censuram]
et longinquitate potestatem dominantem intra sex
mensum et anni coegisset spatium, 'dic agedum' inquit,
'Appi Claudi,