ch. 34
9.34.1
haec sine ullius adsensu cauillante Appio 'en' inquit,
'Quirites, illius Appi progenies, qui decemuirum in annum
creatus altero anno se ipse creauit, tertio nec ab se nec ab
ullo creatus priuatus fasces et imperium obtinuit,
9.34.2nec ante
continuando abstitit magistratu quam obruerent eum male
parta, male gesta, male retenta imperia.
9.34.3haec est eadem
familia, Quirites, cuius ui atque iniuriis compulsi, extorres
patria Sacrum montem cepistis; haec, aduersus quam tribunicium
auxilium uobis comparastis;
9.34.4haec, propter quam duo
exercitus Auentinum insedistis; haec, quae fenebres leges,
haec, quae agrarias semper impugnauit;
9.34.5haec conubia
patrum et plebis interrupit; haec plebi ad curules magistratus
iter obsaepsit. hoc est nomen multo quam Tarquiniorum
infestius uestrae libertati.
9.34.6itane tandem, Appi
Claudi? cum centesimus iam annus sit ab Mam. Aemilio
dictatore, tot censores fuerunt, nobilissimi fortissimique uiri,
nemo eorum duodecim tabulas legit? nemo id ius esse,
quod postremo populus iussisset, sciit?
9.34.7immo uero omnes
sciuerunt et ideo Aemiliae potius legi paruerunt quam illi
antiquae qua primum censores creati erant, quia hanc
postremam iusserat populus et quia, ubi duae contrariae
leges sunt, semper antiquae obrogat noua.
9.34.8an hoc dicis, Appi, non teneri Aemilia lege populum?
9.34.9an populum teneri, te unum exlegem esse? tenuit Aemilia
lex uiolentos illos censores, C. Furium et M. Geganium, qui
quid iste magistratus in re publica mali facere posset indicarunt,
cum ira finitae potestatis Mam. Aemilium, principem
aetatis suae belli domique, aerarium fecerunt;
9.34.10tenuit deinceps
omnes censores intra centum annorum spatium; tenet
C. Plautium, collegam tuum iisdem auspiciis, eodem iure
creatum.
9.34.11an hunc non, ut qui optimo iure censor creatus
esset, populus creauit? tu unus eximius es in quo hoc
praecipuum ac singulare ualeat?
9.34.12quem tu regem sacrificiorum
crees? amplexus regni nomen, ut qui optimo iure
rex Romae creatus sit, creatum se dicet. quem semestri
dictatura, quem interregno quinque dierum contentum fore
putes? quem claui figendi aut ludorum causa dictatorem
audacter crees?
9.34.13quam isti stolidos ac socordes uideri
creditis eos qui intra uicesimum diem ingentibus rebus
gestis dictatura se abdicauerunt aut qui uitio creati abierunt
magistratu.
9.34.14quid ego antiqua repetam? nuper intra
decem annos C. Maenius dictator, quia, cum quaestiones
seuerius quam quibusdam potentibus tutum erat exerceret,
contagio eius quod quaerebat ipse criminis obiectata ab
inimicis est, ut priuatus obuiam iret crimini, dictatura se
abdicauit.
9.34.15nolo ego istam in te modestiam; ne degeneraueris
a familia imperiosissima [superbissima]; non die, non
hora citius quam necesse est magistratu abieris, modo ne
excedas finitum tempus.
9.34.16satis est aut diem aut mensem
censurae adicere? triennium, inquit, et sex menses ultra
quam licet Aemilia lege censuram geram, et solus geram.
hoc quidem iam regno simile est.
9.34.17an collegam subrogabis, quem ne in demortui quidem
locum subrogari fas est?
9.34.18paenitet enim, quod antiquissimum
sollemne et solum ab ipso, cui fit, institutum deo ab
nobilissimus antistitibus eius sacri ad seruorum ministerium
religiosus censor deduxisti,
9.34.19gens antiquior originibus urbis
huius, hospitio deorum immortalium sancta, propter te ac
tuam censuram intra annum ab stirpe exstincta est, nisi
uniuersam rem publicam eo nefario obstrinxeris, quod
ominari etiam reformidat animus.
9.34.20urbs eo lustro capta est,
quo demortuo collega C. Iulio [censore], L. Papirius Cursor,
ne abiret magistratu, M. Cornelium Maluginensem collegam
subrogauit.
9.34.21et quanto modestior illius cupiditas fuit quam
tua, Appi? nec solus nec ultra finitum lege tempus L.
Papirius censuram gessit; tamen neminem inuenit qui se
postea auctorem sequeretur; omnes deinceps censores post
mortem collegae se magistratu abdicarunt.
9.34.22te nec quod
dies exit censurae nec quod collega magistratu abiit nec lex
nec pudor coercet: uirtutem in superbia, in audacia, in
contemptu deorum hominumque ponis.
9.34.23ego te, Appi Claudi, pro istius magistratus maiestate ac
uerecundia quem gessisti, non modo manu uiolatum sed ne
uerbo quidem inclementiori a me appellatum uellem;
9.34.24sed
et haec quae adhuc egi peruicacia tua et superbia coegit
me loqui, et, nisi Aemiliae legi parueris, in uincula duci
iubebo nec,
9.34.25cum ita comparatum a maioribus sit ut comitiis
censoriis, nisi duo confecerint legitima suffragia, non renuntiato
altero comitia differantur, ego te, qui solus censor
creari non possis, solum censuram gerere nunc patiar.'
haec taliaque cum dixisset,
9.34.26prendi censorem et in uincula
duci iussit. approbantibus sex tribunis actionem collegae,
tres appellanti Appio auxilio fuerunt; summaque inuidia
omnium ordinum solus censuram gessit.