Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.34.7 | Liv. 9.34.15 (English) | >>Liv. 9.34.23 |
9.34.12quem tu regem sacrificiorum
crees ? amplexus regni nomen , ut qui optimo iure
rex Romae creatus sit , creatum se dicet . quem semestri
dictatura , quem interregno quinque dierum contentum fore
putes ? quem claui figendi aut ludorum causa dictatorem
audacter crees ?
9.34.13quam isti stolidos ac socordes uideri
creditis eos qui intra uicesimum diem ingentibus rebus
gestis dictatura se abdicauerunt aut qui uitio creati abierunt
magistratu .
quid ego antiqua repetam ? nuper intra
decem annos C . Maenius dictator , quia , cum quaestiones
seuerius quam quibusdam potentibus tutum erat exerceret ,
contagio eius quod quaerebat ipse criminis obiectata ab
inimicis est , ut priuatus obuiam iret crimini , dictatura se
abdicauit .
nolo ego istam in te modestiam ; ne degeneraueris
a familia imperiosissima [superbissima ]; non die , non
hora citius quam necesse est magistratu abieris , modo ne
excedas finitum tempus .
satis est aut diem aut mensem
censurae adicere ? triennium , inquit , et sex menses ultra
quam licet Aemilia lege censuram geram , et solus geram .
hoc quidem iam regno simile est .
an collegam subrogabis , quem ne in demortui quidem
locum subrogari fas est ?
9.34.18paenitet enim , quod antiquissimum
sollemne et solum ab ipso , cui fit , institutum deo ab
nobilissimus antistitibus eius sacri ad seruorum ministerium
religiosus censor deduxisti ,
9.34.19gens antiquior originibus urbis
huius , hospitio deorum immortalium sancta , propter te ac
tuam censuram intra annum ab stirpe exstincta est , nisi
uniuersam rem publicam eo nefario obstrinxeris , quod
ominari etiam reformidat animus .
9.34.14
9.34.15
9.34.16
9.34.17
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 9.34.7 | Liv. 9.34.15 (English) | >>Liv. 9.34.23 |